- ABENNA vel ABINNA
- ABENNA, vel ABINNAapud Lucium Ampelium in Descr. Orbis; Ad occasum magnum Mare, idem Atlanticum, quod commerciis totius humani generis peragitur. Hoc intrat in fretum Gaditanum inter duos montes clarissimos; Abinnam atque Calpen, ob impositas Herculi columnas: idem cum Abila mons eit. Sic enim et apud Solinum c. 23. pro Calpe et Abila montibus, scripti omnes Codices habent. Calpe et Abinna montibus. Nacaliter apud Marcianum Eustathius ad Dionysium Perieg. notat, nescio quem sequutus, Calpen et Abylam eandem esse, quae vero vocetur Abenna a Barbaris, κυνηγετικην` Graecedici: unde saltem illud colligitur, Abilam et Abennam fynonyma esse. Salmas. ad Solin. p. 287.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.